VENTER

VENTER
VENTER
a Graec. εντερον, quia intestinorum locus est: pessimum corporum vas, instat ut creditor et saepius die appellat, Huius gratiâ praecipue avaritia expetrtur: huic luxuria conditur: huic navigatur ad Phasini: huic profundi vada exquiruntur. Et nemo utilitatem eius aestimat, consummationis foeditate, ut eleganter ait Plin. l. 26. c. 8. ad mentem Apostoli, 1. Cor. c. 6. v. 13. Τὰ βρώματα τῇ κοιλίᾳ καὶ ἡ κοιλία τοῖς βρώμασιν ὁ δὲ θεὸς καὶ ταύτην καὶ ταῦτα καταργήσει. Esca ventri et venter escae: Deus vero et hunc et illam abolebit. Unde merito notata Lampridio, c. 32. Heliogabali luxuria est, quem onus ventris auro excepisse, in murrhinis et onychinis minxisse, scribit: modestiore longe Persarum sensu, quibus id turpe habitum, et Israelitarum inprimis, de quibus vide supra, ubi de phrasi Hebr. Tegere pedes. Sed haec a peccato; unde et Venter apud Aegyptios, quia impurus, cum reliquo corpore non conditus, ut retro vidimus, ubi de Arca Mortuali. Adscribam hîc saltem apologiam eorum funebrem, quam Euphontus ex lingua Aegyptiaca sic transtulit: Domine Sol, Diique omnes ---- me accipite et Diis aeviternis contubernalem tradite. Ego enim Deos, quos mihi parentes commonstrarunt, pie coluii, quamdiu in hoc saeculo vixi. Et illos, qui corpus meum genuerunt, semper honoravi: Neque aliorum omnium hominum occidi quemquam; Neque eos depositô fraudavi: Nec aliud quidpiam inexpiabile malum admisi. Si vere peccavi, vel edendo vel bibendo aliquid, quod fas non erat, non per me peccavi: sed per ista (ostendens arcam, in qua erat Venter) atque haec locutus (Libitinarius scil. nomine defuncti) in fluvium eam conicit, reliquum autem corpus condit, apud Porphyrium, de Abstin. l. 4. §. 10. Ad quem ritum forte respexit Paulus, 1. Cor. c. 6. v. 13. ubi ait: Esca ventri et veuter escae. Deus autem et escam et ventrem abolebit. Ceterum utilitatem partis huius, veteri aevô, Menenius Agrippa Romanos suos ad seditionem spectantes, salubriter docuit, uti ex Livio notum. Et ventrem Reginae, desideratum suô tempore Regem daturum, coronâ quoque dignum, iure consuêre olim Persae, uti vidimus suô loco: quemadmodum et de usitato Britannicis Pictisque feminis, etiam hoc membrum glastô, aliisque coloribus, pingendi exoruandique
olim more. Situm eius sic idem Plinius describit, l. 11. c. 37. Subest (praecordiis) venter stomachum habentibus, coeteris simplex, ruminantibus geminus, sanguine carentibus nullus ---- In homine adnexus infimo stomacho similis canino. His solis animalium inferiori parte angustior: itaque et sola vomunt ---- Ab hoc ventriculo lactes in homine et ove, per quas labitur cibus, in coeteris ile: a quibus capaciora intestina ad alvum, hominique flexuosissunis orbibus: idcirco magis avidi ciborum, quibus ab alvo longius spatium. Iidem minus sollertes, quibus obesissimus venter. etc. Ubi quod de ciborum aviditate addit, firmatur priscô Scitharum more, quos fami arcendae fasciis Ventrem strictissime circumligare solitos, legimus apud A. Gellium, l. 16. c. 3. uti vero Ventris rugas provectiores feminae apud Romanos olim corrigere, sint conatae, diximus supra voce Lomentum etc. Vide quoque infra ubi de Ventriculo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • venter — [ vɑ̃te ] v. impers. <conjug. : 1> • 1150; de vent ♦ Il vente : il fait du vent. Loc. Qu il pleuve ou qu il vente : par tous les temps. « Sans s inquiéter s il pleut ou s il vente » (Flaubert). ⊗ HOM. Vanter. ● venter verbe impersonnel (de… …   Encyclopédie Universelle

  • Venter — is a surname, and may refer to:* Brendan Venter (1969 ) Rugby union footballer * Christoffel Venter (1892 1977) South African military commander * Craig Venter (1946 ) American biologist and businessman * Dora Venter (1976 ) Hungarian… …   Wikipedia

  • Venter — ist der Fanmilienname folgender Personen: Craig Venter (* 1946), US amerikanischer Biochemiker Jaco Venter (* 1987), südafrikanischer Radrennfahrer Venter bezeichnet: Venter Tal, ein Quelltal des Ötztals Venter (Anatomie), eine medizinische… …   Deutsch Wikipedia

  • Venter — Vent er, n. [L.] 1. (Anat.) (a) The belly; the abdomen; sometimes applied to any large cavity containing viscera. (b) The uterus, or womb. (c) A belly, or protuberant part; a broad surface; as, the venter of a muscle; the venter, or anterior… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Venter@67 — (Нелспрёйт,Южно Африканская Республика) Категория отеля: Адрес: 67 Boekenhout Street, 120 …   Каталог отелей

  • venter — [ven′tər] n. [Anglo Fr < L venter: see VENTRAL] 1. Anat. Zool. a) the belly, or abdomen b) a protuberance like a belly, as on a muscle c) a cavity or hollowed surface 2. Law the womb: used in designating maternal parentage, as in children of… …   English World dictionary

  • Venter — Venter, lat., Bauch, Mutterleib, Leibesfrucht; ventris cura, Rechtsvorsorge für das noch ungeborne Kind. Plenus venter non studet libenter, bei vollem Bauch kann man nicht studieren …   Herders Conversations-Lexikon

  • Venter — Porté dans la Meuse et en Belgique, devrait correspondre au néerlandais venter (= colporteur) …   Noms de famille

  • venter — Venter. v. n. imperson. Faire vent. Il a venté toute la nuit, qu il pleuve, qu il gresle, ou qu il vente. Il se construit quelquefois avec le mot de Vent, & alors il n est plus impersonnel, & veut dire, proprement, Souffler; comme dans ces… …   Dictionnaire de l'Académie française

  • Venter — Vent er, n. One who vents; one who utters, reports, or publishes. [R.] Barrow. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”